PHYSIOGNOMIA

PHYSIOGNOMIA
PHYSIOGNOMIA
ars coniecturalis, ex corporis aspectu, de interna animi dispositione, futuro insuper eventu, praesagia capiendi. Cuius fundamentum est animae corporisque foedus, unde fit, ut animi mores sequantur temperamentum corporis, sicut librô integrô demonstrat Galenus: idem docet Aristoteles φυσιογνωμικῶν initiô, et c. 4. Vide quoque Cassium Iatrosophistam Problem. II. Sed coniecturalis est, ut dictum, quippe solum dicit, quid plurimum, non quid semper contingat: Et cum recte de inclinatione pronuntiatur, tamen fit subinde, ut disciplinâ ac consuetudine, quae in naturam transit, inclinatio animi, quae temperamentum sequi solet, corrigatur: exemplô illustri Socratis, de quo Cicero, de Fato, c. 5. ita: Socratem nonne legimus quemadmodum notârit Zopyrus φυσιογνώμων, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, vultu, fronte pernoscere? Stupidum esse Socratem dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; addidit etiam mulierosum, in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse. Videndus quoque idem, Tuscul. 4. Partem Artis Chiromantiam esse, coclitis sententia est, quatenus ex manus constitutione colligit, de universi corporis natura, et variis animi inclinationibus; qua de scripsêre Galenus, Rasis, Avicenna: imo agnoscit eam quoque Aristoteles, de Hist. Animal. l. 1. c. 15. sect. 10. Problem. 49. quibus locis, ex brevioribus et longioribus lineis colligit de brevitate ac longitudine vitae. At pars Physiognomiae non est, imo nec scientia: sed vanum quoddam ac superstitionsum divinandi genus. Metoposcopiam quoque nonnulli huc referunt, ex sola facie vel potius fronte iudicantem: Ophthalmoscopiam, ex solo oculorum aspectu etc. Vetus admodum est exque Oriente in alias orbis partes traducta: colliguntque χειρομαντέιας aetatem nonnulli, ex verbis Hiobi, c. 37. v. 7. vulgatae versionis: Qui signat in manu omnia opera eorum, sed in Hebraeo nihil huius legitur. Interim certum est multi iam aevi esse: cum enim deprehendissent Veteres caeli in haec inferiora actiones, reliquum erat, ut convenientiam inferiorum cum superioribus ostenderent. Priscum enim illud: Inferiusest, sicut superius. Igitur hominem parvum Mundum statuentes, singulas eius partesad caelestia, ut sic dicam, lineamenta revocârunt. Interim orta tam altis initiis haec Ars, longô temporis intervallô, aut plane omissa aut ludicre Circulatoribus vanissimis corrupta est: ut non immerito tale systema Keckermannus inter desiderata utilissima referat, Physic. l. 4. c. 1. Floruerunt et Aegyptii olim hâc laude, unde Adamantius: Αἰγυπτίοις μὲν, inquit, τοῖς πᾶσιν ἔπεςτι κοινὰ σημεῖα, ἐξ ὧν τὸ γένος ἅπαν φυσιογνωμονεῖται. Exstant in illa Aristoteles, ut dictum: Adamantius, et Polemo, quorum ille istum duobus libris presse sequutus est. Theophrastum quoque huius Artis fuisse peritum, ex Characteribus Ethicis apparet. Vide Voss. de Philoso. phia, c. 5. §. 43. et seqq. A. Gellium, l. 1. c. 9. cum Notis Antonii Thysii ICti. etc. Hodie Impostores quidam, quos Germani Zingaros, Itali Cilices vocant, eâ se Arte inprimis, sed vane iactant, Georg. Hornius Histor. Philos. l. 5. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • physionomie — [ fizjɔnɔmi ] n. f. • phisanomie XIIIe; lat. physiognomia, altér. de physiognomonia 1 ♦ Ensemble des traits, aspect du visage (surtout d après leur expression). ⇒ face, faciès, 1. physique; visage; 2. air, expression, 1. mine. Une physionomie… …   Encyclopédie Universelle

  • Michael Scot — (Latin: Michael Scotus) (1175 – 1232?) was a medieval mathematician and scholar. Contents 1 Early life and education 2 Career 3 Death 4 Scot in legend …   Wikipedia

  • Giovanni Battista della Porta — Giambattista della Porta Giovan Battista della Porta (* 1535 in Vico Equense; † 1615 in Neapel) war ein neapolitanischer Arzt, Universalgelehrter und Dramatiker. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • физиономия — Заимств. в XVIII в. из нем. яз., где Physiognomia < ср. лат. physiognomia, передающего греч. physiognōmia, сложно суф. производного от physis «природа» и gnōma «примета, признак». Физиономия буквально «природный вид» …   Этимологический словарь русского языка

  • физиономия — еще в начале ХIХ в. – физиогномия (Бродский, Евг. Онегин 132). Заимств., возм., через нов. в. н. Physiognomia (с ХVI в.; см. Шульц – Баслер II, 515 и сл.) из ср. лат. physiognomia от греч. φυσιογνωμία. Отсюда шутл. студенческое физиомордия – то… …   Этимологический словарь русского языка Макса Фасмера

  • Giambattista della Porta — Giovan Battista della Porta (* 1535 in Vico Equense; † 1615 in Neapel) war ein neapolitanischer Arzt, Universalgelehrter und Dramatiker. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Porta [3] — Porta, 1) Baccio della P., s. Baccio. 2) (Portius), Simon, geb. 1497, Neapolitaner, Arzt u. Philosoph, Schüler des Pomponatius, war 1546–1552 Lehrer der Philosophie in Pisa u. st. 1554; er schr.: De rerum naturalium principiis, Neap, 1553; De… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Джамбаттиста делла Порта — итал. Giambattista della Porta …   Википедия

  • fisionomía — ► sustantivo femenino Aspecto exterior de las cosas, especialmente del rostro. TAMBIÉN fisonomía * * * fisionomía (del lat. «physiognomĭa», del gr. «phisiognōmōnía») f. Fisonomía. * * * fisionomía. (Del b. lat. physiognomĭa, con superposición… …   Enciclopedia Universal

  • Physiognomie — Phy|sio|gno|mie* die; , ...ien <über mlat. phis(i)onomia aus spätlat. physiognomia, dies aus gr. physiognōmía, physiognōmonía »die Fähigkeit, einen Menschen an seinem Gesichtsausdruck zu erkennen«> äußere Erscheinung, Erscheinungsbild, bes …   Das große Fremdwörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”